REKLAMA

REKLAMA

Kategorie
Zaloguj się

Zarejestruj się

Proszę podać poprawny adres e-mail Hasło musi zawierać min. 3 znaki i max. 12 znaków
* - pole obowiązkowe
Przypomnij hasło
Witaj
Usuń konto
Aktualizacja danych
  Informacja
Twoje dane będą wykorzystywane do certyfikatów.

REKLAMA

Prawo

Zapisz się na newsletter
Zobacz przykładowy newsletter
Zapisz się
Wpisz poprawny e-mail

Res accessoria sequitur rem principalem.

Rerum suarum quilibet moderator et arbiter.

Rerum ordo confunditur, si unicuique iurisdictio non servetur.

Reum non audiri, latrocinium est, non iudicium.

REKLAMA

Repetitio nulla est ab eo, qui suum recepit.

Renuntiatio non praesumitur.

Renuntiatio est strictissimae interpretationis.

Remoto impedimento emergit actio.

REKLAMA

Regula facit ius generale ubi nulla est exceptio.

Regula est quae rem, quae est, breviter ennarat. Non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est, regula fiat.

Reformatio in peius iudici appellato non licet.

Re extincta pignus perit.

Redde quod debes.

Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest et alio quovis iudicio voluntatis.

Recognitio nihil dat novi.

Receptores non minus delinquunt quam latrones.

Ratum quis habere non potest, quod ipsius nomine non est gestum.

Ratio non permittit ut alterius arbor intelligatur, quam in cuius fundo origo eius fuerit.

Raritas pretium facit.

Quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est.

Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

Quod subintellegitur, non deest.

Quod sine die debetur, statim debetur.

Quod pater in reatu criminis alicuis est, filiis impedimento ad honores esse non debet.

Quod non licet feminis, aeque non licet viris.

Quod non legitur, non creditur.

Quod non est in actis, non est in mundo

Quodlibet ius non solum actione sed etiam exceptione munitur.

Quod lege permittente fit, poenam non meretur.

Quod iuratum est, id servandum est.

Quod ex re nostra fit, nostrum est.

Quod enim nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur.

Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignerationem recipere potest.

Quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.

Qui statuit aliquid parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

Qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit, non videtur bona fide emere.

Qui rem suam neglexit, nulli querellae subiectus est.

Qui provocat, nondum damnatus videtur.

Qui peccat ebrius, luat sobrius.

Qui parum neglegentem sibi socium adquirit, de se queri debet.

Qui non negat, fatetur.

Qui non appellat, approbare videtur sententiam.

Qui hominem occidit, si non occidendi animo hoc admisit, absolvi posse, et qui hominem non occidit, sed vulneravit, ut occidat, pro homicida damnandum.

Qui hominem occiderit, punitur non habita differentia, cuius condicionis hominem interemit.

Qui facit per alium, est perinde, ac si faciat per se ipsum.

Qui exhortatur, mandatoris opera non fungitur.

Qui excipit, probare debeat, quod excipitur.

Qui dicit de uno, negat de altero.

Qui dat finem, dat media ad finem necessaria.

Qui certus est, certiorari ulterius non oportet.

REKLAMA